Sales conditos ad multa
Sales conditos ad digestionem,
ad uentrem mouendum, et omnes morbos et pestilentiam et omnia
frigora prohibent generari, sunt autem et suauissimi ultra quam
speras. Sales communes frictos lib. I, sales ammonicos frictos
lib. II, piperis albi uncias III, gingiber unc. II, ammeos unc.
I semis, timi unc. I semis, apii seminis unc. I semis (si apii
semen mittere nolueris, petroselini mittis unc. III), origani
unc. III, erucae semen unc. I semis, piperis nigri unc. III,
croci unc. I, hysopi Cretici unc. II, folium unc. II, petroselinum
unc. II, anethi unc. II.